Künftig Kleruskongregation für Priesterseminare zuständig – Katechetenausbildung wechselt zum Rat für Neuevangelisierung

Wappen Papst Benedikts XVI. zwei apostolische Schreiben mit denen die Römische Kurie neu organisiert wird Priesterseminare unterstehen nun Kleruskongregation(Vatikan) Papst Benedikt XVI. hat mit zwei, am 16. Januar erlassenen Apostolischen Schreiben, dem Motu prorio Ministrorum institutio und dem Motu proprio Fides per doctrinam die Apostolische Konstitution Pastor Bonus nachgebessert und die Organisation der Dikasterien an der Römischen Kurie nach logischen und kohärenten Kriterien verändert.

Die Zuständigkeit über die Priesterseminare wurde der Kongregation für das katholische Bildungswesen entzogen und der Kleruskongregation zugewiesen. Gleichzeitig wurde die Zuständigkeit für die Katechetenausbildung von der Kleruskongregation zum Päpstlichen Rat für die Förderung der Neuevangelisierung verschoben.

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

MINISTRORUM INSTITUTIO

Quibus commutatur Constitutio Apostolica Pastor bonus,
simulque competentia de Seminariis a Congregatione de Institutione Catholica
ad Congregationem pro Clericis transfertur

[…] Idcirco opportunum ducimus Congregationi pro Clericis assignare promotionem et regimen omnium quae pertinent ad formationem, vitam et ministerium presbyterorum et diaconorum: inde a pastorali vocatione et candidatorum ad sacros Ordines selectione, inclusa eorum formatione humana, spirituali, doctrinali et pastorali in seminariis, et in peculiaribus domibus pro diaconis permanentibus (cfr can. 236 § 1° CIC), usque ad eorum institutionem perennem, inclusis vitae condicionibus et modis exercendi ministerium eorumque praevidentia socialique assistentia.

Sub lumine igitur harum considerationum, examinatis accurate omnibus rebus atque sententia rogata illorum qui experti sunt, statuimus et decernimus quae sequuntur:

Art. 1

«Congregatio de Institutione Catholica (de Seminariis atque Studiorum Institutis)» nomen sumit «Congregationis de Institutione Catholica (de Studiorum Institutis)». […]

 

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

FIDES PER DOCTRINAM

Quibus, mutata Constitutione Apostolica Pastor Bonus,
competentia de Catechesi ex Congregatione pro Clericis
ad Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda transfertur

Per Litteras Apostolicas Motu proprio datas Ubicumque et semper, die XXI mensis Septembris anno MMX, Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda condidimus, quod sua proposita persequeretur, “tum meditationem de novae evangelizationis argumentis concitans, tum eligens et promovens formas instrumentaque ad eandem efficiendam apta“ (art. 1 § 2: ASS 102 [2010], 791). Peculiarem in modum novo Dicasterio tribuere munus voluimus “Catechismi Catholicae Ecclesiae usum promovendi, qui essentialiter pleneque summam fidei complectitur pro nostrae aetatis hominibus“ (art. 3, 5°: ASS 102 [2010], 792).

His perpensis rebus, aequum putamus hoc Dicasterium inter institutionis munera in se recipere officium vigilandi, Summi Pontificis nomine, super evangelizationis instrumento, quod Ecclesiae est catechesis, necnon super doctrina catechetica variis in formis, ut pastoralis actio compositius efficaciusque efficiatur. Novum hoc Pontificium Consilium Ecclesiis particularibus Episcopisque dioecesanis hac de re congruum subsidium praebet.

Text: Giuseppe Nardi
Bild: vatican.va

Katholisches wird immer für den Leser kostenlos bleiben. Damit das Magazin Tag für Tag mit neuen Artikel weiterhin erscheinen kann sind Zuwendungen notwendig: Unterstützen Sie bitte Katholisches mit einer Spende.
Zuwendungsübersicht

ANZEIGE

FalkMedien liefert jedes Buch! - Recherche mit dem Verzeichnis Lieferbarer Bücher.


FalkMedien liefert jedes neue Buch versandkostenfrei ohne Mindestbestellwert.

Kostenfreie Hotline: 0800-2824325 / Mo. - Fr.: 8-16:30 Uhr

HIER KÖNNEN SIE WERBEN »
Print Friendly, PDF & Email

Hinterlasse jetzt einen Kommentar

Lesen Sie hier zuvor die Richtlinien für Lesermeinungen

Kommentar hinterlassen

E-Mail Adresse wird nicht veröffentlicht.


*